# Theatrum cometicum iii

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/iii

conveniens ingrati animi vitium est: quod ideò ante omnia Vir honestus horret. Huic adversa grati animi virtus ob maxima beneficia in me collata Te, MAXIME REX, cum opere hoc praeterire non patitur. Sed si vel grati animi officium religioso silentio & intimâ pietate testari integrum: tamen cum aliis rationibus validis, neglecti scilicet aliàs officii, depugnandum mihi foret. Regni enim Tui, quod unum ex antiquissimis & clarissimis hodiè florentibus est, amplitudo & veteres gloriae, Tui quoque, qui omnium fere Regum in Europa natu maximus es, nominis famâ, maximè verò Tuarum virtutum & rerum gestarum, quae Te Optimum Principum celebrant, splendor & ornamenta, vel invitum, in Tui cultum raperent. Nempe quos ante chiliades annorum Alma Dania venerata est Frodones FORTES, Canutos MAGNOS, Magnos MITES, Canutos SANCTOS, Ericos BONOS, aliosque virtutum & rerum gestarum laudibus Inclytos Principes, Tu solus, MAXIME FRIDERICE, refers. Refers enim Patrem gloriosissimae recordationis Christianum Quartum, pietate, justitiâ, clementiâ, fortitudine & regnandi artibus nemini secundum. Sed de Tuis maximis & verè Regiis laudibus, etiamsi eas benè norim, & gratus agnoscam, ex veteri illo monito, Satius est tacere, quàm loqui mihi praesertim, cui cavendum est, ne stilo rudi amplissimae, florentissimae, laudes. Tuae exasperentur, vel quodammodò obducantur tenebris, potius quàm illustrentur. Nam, quod fateor ingenuè, Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis. Nefas autem est laudes Magnorum Principum Culpâ deterere ingeni, imò verò juvat praeclari Viri Ausonii, apud Principem Augustum Gratianum loquentis judicio, gratias quoque de acceptis beneficiis debitas agere, ut apud DEOS fieri amat, sentiendo copiosius quàm loquendo. Sed quamvis humilis tantis sim conditor actis Nec Tua praeter Te chartis intexere quisquam Facta queat, dictis ut non majora supersint: Est nobis voluisse satis. Nec munera parva Respueris. Etiam Phoebo gratissima dona Cres tulit. Excitat, ut officium grati & fidelis clientis ritè fungar,

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
