# Theatrum cometicum v

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/v

imperii formâ, sed & vicinorum cunctorumque exterorum benevolentiam & studium Tibi conciliasti, omniumque linguas & stilos terra marique fecisti Tibi vectigales. Exemplo Tuo, Rex incomparabilis, fidem praestas & suffragium sapienti bus tot Regum Tui aequalium dictis, qui amicorum copiam, praesidia imperii tutissima, prae copiis & gazis ducebant. Has tantas virtutes, & verè Regia studia immensus coeli favor, ut tot indiciis bello paceque, ita tot regnorum successioni aptis liberis datis à natura & institutione optimè factis, prole tanto Rege digna, largiter remuneratus est. Non enim temerè maximam in Principibus divinitatis fidem esse bonum successorem (qualem Tibi Deus Opt. Max. Principem Generosissimum & Magnanimum, utinam serò demum Tuas vices obiturum! paravit) felicissimus disertissimi seculi Orator Plinius dixit. Hoc verò prior Tacitus, civilis disciplinae magister praestantissimus, non classes, non legiones, perinde firma imperii munimenta, quam numerum liberorum esse, prudenter pronunciavit. His Te, REX potentissime REGUM REX, beavit, illas quoque largitus est, ut tutò terra marique regendi artes optimas exercere possis. Quid ni ergo Tibi inprimis hoc opus religiose dedicem, in quo non pauca gratiâ Virorum Principum omniumque adeò, qui Christi institutioni obedientes bonarum artium & partium sint amatores, & sic boni publicistudio, dicta sunt? Specimen quoddam hic est universae Philosophiae, quantum quidem ad bonam sufficit mentem. Ad quam paucis opus esse literis, Seneca asseruit Togatorum sapientissimus: Epictetus verò, felicius quàm ille Homerum nuce, duabus tantum vocibus ἀχου καὶ ἀπέχυ Sustine & abstine) id ipsum comprehendit. Hac ratione compositum & multâ varietate jucunda simul & utili se commendans opus, ego tantò justius, tantoque lubentius fero, do, dico, consecro Augusto Nomini Tuo, quantò Te magis talium rerum sublimi scientiâ delectari scio. Fateor me ex professo velle hoc opere Viris Principibus, & sic publicae rei, quam illi DEI mandato moderantur, singulari ratione prodesse. Tuum erit, Rex sapientissime, qui haec ut vitâ exprimis & exemplo confirmas commendasque, ita optimè dijudicare potes, hoc grati in Te, benevoli autem in publicum animi monumentum serenâ fronte excipere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
