Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum x-3
Unproofread scanNot analysed yet
benè prospectum judicaturus, si in secundis vel tertiis constitero. Nec praeterea quisquam caperata fronte excipiat Carmina, orationi solutae, tùm &Graeca immixta Latinis. Etiam talis delectat, &juvat varietas. Illud nemo in me, nisi in Cicerone prius &Seneca, maximè verò in Plutarcho damnet. Hoc pariter exemplum Ciceronis, omni exceptione hîc majoris, tuetur, sed &Horatii sententia, sermo lingua concinnus utraque Suavior, ut Chio nota si commista falerni est. Et quis aequus mihi indignetur, quòd Deo, nobis munia nostra, illustribus signis inculcanti, ego quoque voluntati ejus ministrans, testimonia &ad virtutem monita priscorum, Christianos talium contemptores olim damnaturorum, adhibeam? Quis potius non lubens videat, quòd, quantum res fert, Plutarchum fidelissimum Practicae Philosophiae Magistrum saepius, vel Thucydidem Inclytae Graeciae, Cicerone judice, Virum &Oratorem, verius Historicum summum, vel aurea Pythagorae carmina, &Christianae institutioni accommodas Theognidis, Phocylidis aliorumque Graecorum gnomas allegem, vel etiam de Euripidis sapientia, Sophoclis facundiâ &Aeschyli grandiloquentia à Plutarcho celebrata delibem? Apud Graecos eloquentiae &philosophiae, apud Romanos virtutum exempla, indice Cicerone, quaero &quaerenda esse repeto. Verum tamen ego ita in animum induxi meum, putaut paratus sim paucis gaudere lectoribus, politioris scilicet tàm literaturae quàm vitae amantibus, qui dubio procul candorem &industriam meam sibi placere testabuntur. Testimonium multitudinis non esse gravissimum, Cicero: Publius verò Syrus (si tamen omnia ejus sunt, quae fragmentis ejus accensentur,) esse turbam argumentum pessimi, &,multis placere, qui petat, culpam petere dicit. Plutarchus certè dicere non veretur: Τοῖς πολλοῖς ἀρέσκειν, ταῖς σοφοις ἐτν ἀπαρέσκειν (multis placere, sapientibus est displicere.) Et Romanorum Ducum aliquis: Nec ego populo placeo, nec populus mihi.