# Theatrum cometicum x

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/x

Porrò integrâ fide cuncta refero & tracto, ad veritatis regulam firmam, non illam Lesbiam, sed certiorem omni regulâ Polycleti, omni librâ Critolai, omnia mea compono, & fugio ac detestor mentiendi vitium, ingenuo homine indignum, quod ibi concedit Flaccus, dummodo Scriptor sic veris falsa remiscet Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Non sum etiam immemor convenientia tribuenda esse iis, quos vel repraesentamus in theatro, vel voce, seu vivâ, seu mutâ compellamus: in quam rem memoratus auctor multa in illa egregia epistola ad Pisones, artem Poëticam pertractans, habet observatu digna. Contraham praeterea, quantum potero, scriptionem, nec eam longè citrà necessitatem producam, nam &, judice illo, imitanda scriptoribus est Fabula quae posci vult, & spectata reponi. Dehinc conor caveoque diligenter, ut Cometae caelesti & fideli Concionatori, optima monita mortalibus porrigenti, ministrem gnaviter, & has partes officiumque virile Defendam: neu quid medios intercinat actus, Quod non proposito conducat, & haereat aptè. Quâ tamen in re quaedam publicae utilitatis flagrantissimo studio condonari velim. Hoc enim magis me rebus publicè profuturis, quàm vel elegantiae, vel opportunitati, vel ordini verborum intentum esse jubet. Ita spero, non defuturos aequos mihi

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
