# Theatrum cometicum xii

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/xii

(Oportet Musarum famulum & nuncium, si quid eximium Noverit sapientiae, non invidum esse: Sed alia quidem inquirere, alia verò ostendere, alia verò facere. Quorsum eis uteretur solus sciens?) Est autem quoddam invidiae genus minimè laudandum, quae cum publica tàm utilitate quàm oblectatione fore per Te aliosque, quibus meritò fidendum & obediendum sit, cognoscas, intrà privatos premere parietes. Plutarchus, quem authorem libenter lego & allego, non esse ullâ ratione latendum docens, Sive virtus tibi adest, inquit, noli esse inutilis: sive vitium, noli neglivere medicinam, & paulò post: Si quis in naturae rerum investigatione Deum celebret, justitiam, providentiam, in morum doctrinâ Legem, communionem, Rempublicam, in Republica honestatem, non utilitatem, cur vivens innorari velit. Hic etenim ipsum ortum fastidit, & quod extiterit inique fert, & in humanum genus, cui ut quisque prosit, studeat necesse est, injurius est, quod ibidem Plutarchus probat. Gravis & illa injuria oritur ex invidia, si quis per ruinam alienae existimationis ad famam grassetur: quod vitium ignobile eos plerumque occupat, qui vel inanem aurae popularis gloriam captant, vel propriae imbecillitatis sibi conscii sunt, seque vel in comparationem cum Viris laude dignis, quos Musa vetat mori, & manet ultima caelo aeternae gloriae corona, venire, vel eosdem imitari posse desperant. Hoc flagitii genus quia cane pejus & angue odi, spero hanc meam operam ex eo quoque nonnihil gratiae consecuturam esse. Omnibus enim dignas admetior laudes, & meritis eorum testimonium do, memor officii, quod justitia hominibus imposuit, docens verae virtuti veram laudem deberi. Illud quoque benevolentiam debitam meo studio conciliaturum spero, me in unoquoque dissentiendi libertatem aequo animo ferre, eandemque ei in solidum relinquere, dummodo illa in vitium non exeat, & virtuti inimica non sit. Libertate dicendi justâ, dum de rebus patriis loquor, me uti nemo, credo, mirabitur, multo minus mihi, nequaquam Fratribus meis eo nomine succensebit. Est enim illa innocua, homine ingenuo digna, & simul modesta, tùm verò privata, ac nil nisi debitam pietatem ergâ patriam, recti consilii indigam, spirans. Ad ultimum dicere non dubito cum Lyricorum Principe; Vive, vale, si quid novisti rectius istis Candidus imperti: si non: his utere mecum. Nam, ut vides, jure libertatis ingenuo cuique & bonarum artium amanti divinitus dato, publicis usibus deditissimo, usus Senatum Virorum Philosophiae Clarissimorum omnique laudis genere praestantissimorum, votis meis studia sua commodantium, voco. Horum benevolentiae, quorundam & patrocinii certus, Zollum vel Momum, qui nobis rei literariae & publicae utilitati pro modulo virium à Domino concessarum consulere quàm optimè annitentibus detrahit, nec favere piis conatibus vult Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus, odit anxietati improbae mentis & morsibus malae conscientiae relinquimus, meliorem mentem, si velit, ei precati. Nullus quippè dubito tot Laudatissimos Viros, quorum nomina opus meum ornant, sat idoneos Auctores, & vindices litis, si quae mihi mota fuerit, fore tutissimos, ut &, quemque probum & aequum tàm relictam sibi judicandi libertatem, quàm nostrum candidum studium boni & aequi consulturum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
