Latin
ISAACUS GRUTERUS
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum xix-2
Unproofread scanNot analysed yet
On qualem Aeneae caeli demisit ab oris
Juppiter, hîc adsum Cyllenius Africus.
Nec qualis narrat Terrarum tristia bella
Suecicus hîc adsum, Cyllenius Austricus.
Sed Terras inter Caeli camposque liquentes
Caudifer hic adsto Cyllenius Astricus
Astrologo qualem dubium Natura recantat,
Foemina, vel juxtim Mas Hermaphroditicus.
Adsto Bonis Bonus: atque Malis Malus: omnia mixtim,
Tristia cum laetis attempero caelitus.
Credite mortales, Lunae stat ea Urnula Fati,
Occidere &Nasci: Succrescere: subrui.
Riserit hinc Alter; flerit sua Fata Secundus,
Semper ego Unius sum Nuncius Exitûs.
Tristia perversis: simul &sua misceo justis
Dulcia: Sed constans Unus bonus &malus.
Qualis quisque sibi fuerit. Si tempora Testes,
Quaesieris, Musam volvas Lubienskiam.
Quod doctè tractat praesenti thema Libello,
Dic; Malus hic unà Cyllenius &Bonus.
M. FRIDERICUS BUTHNERUS Profess. Math. Dantisc.
Disceptata diu, dubiis perplexaque causis
blino sileuo
Hìc discussa tibi, candide Lector,
habes.
Secarum Authori hospitium, vitamque precare.
Quae longum famae det superesse suae,
ISAACUS GRUTERUS
PETRI FIL.
AD LECTOREM.
Thereos nimiùm quid suspicis anxius Ignes?
Crinigeras pavido quid tremis ore Faces?
Si BONUS es; Caelique meres Pietate favorem,
Syrma Cometarum nil tibi triste feret.
Sin MALUS obstipâ Numen cervice lacessis,
Exitio flagrant Sidera cuncta tuo.
Haec repetes, Lector, paucis ex LEMMATE verbis:
Nobile, quod cernis, plura docebit OPUS.
Ged. ser.