Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 1.237-1.282
Statius, Achilleis 1.237-282
Not analysed yet
illum non alias rediturum ad Thessala Tempe
iam tristis Pholoe, iam nubilus ingemit Othrys
et tenuior Spercheos aquis speluncaque docti
muta senis; quaerunt puerilia carmina Fauni
et sperata diu plorant conubia Nymphae.
Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan
rorantes evolvit equos et ab aethere magno
sublatum curru pelagus cadit, at vada mater
Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat,
exierantque iugo fessi delphines erili:
cum pueri tremefacta quies oculique patentes
infusum sensere diem. stupet aere primo,
quae loca, qui fluctus, ubi Pelion? omnia versa
atque ignota videt dubitatque agnoscere matrem.
occupat illa manu blandeque adfata paventem:
‘si mihi, care puer, thalamos sors aequa tulisset,
quos dabat, aetheriis ego te complexa tenerem
sidus grande plagis, magnique puerpera caeli
nil humilis Parcas terrenaque fata vererer.
nunc impar tibi, nate, genus, praeclusaque leti
tantum a matre via est; quin et metuenda propinquant
tempora et extremis admota pericula metis,
cedamus, paulumque animos submitte viriles
atque habitus dignare meos, si Lydia dura
pensa manu mollesque tulit Tirynthius hastas,
si decet aurata Bacchum vestigia palla
verrere, virgineos si Iuppiter induit artus,
nec magnum ambigui fregerunt Caenea sexus:
hac sine, quaeso, minas nubemque exire malignam,
mox iterum campos, iterum Centaurica reddam
lustra tibi: per ego hoc decus et ventura iuventae
gaudia, si terras humilemque experta maritum
te propter, si progenitum Stygos amne severo
armavi —totumque utinam! —,cape tuta parumper
tegmina nil nocitura animo, cur ora reducis
quidve parant oculi? pudet hoc mitescere cultu?
per te, care puer, cognata per aequora iuro,
nesciet hoc Chiron,’ sic horrida pectora tractat
nequiquam mulcens; obstat genitorque roganti
nutritorque ingens et cruda exordia magnae
indolis, effrenae tumidum velut igne iuventae
si quis equum primis submittere temptet habenis:
ille diu campis fluviisque et honore superbo
gavisus non colla iugo, non aspera praebet
ora lupis dominique fremit captivus inire
imperia atque alios miratur discere cursus.