Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 1.528-1.569
Statius, Achilleis 1.528-569
Not analysed yet
non patiar: meus iste, meus. tu diva profundi,
et me Phoebus agit. latebris quibus abdere temptas
eversorem Asiae? video per Cycladas altas
attonitam et turpi quaerentem litora furto,
occidimus: placuit Lycomedis conscia tellus,
o scelus! en fluxae veniunt in pectora vestes,
scinde, puer, scinde et timidae ne cede parenti,
ei mihi raptus abit! quaenam haec procul improba virgo?’
Hic nutante gradu stetit amissisque furoris
viribus ante ipsas tremefactus conruit aras.
tunc haerentem Ithacum Calydonius occupat heros:
‘nos vocat iste labor: neque enim comes ire recusem,
si tua cura trahat, licet ille sonantibus antris
Tethyos aversae gremioque prematur aquosi
Nereos: invenies, tu tantum providus astu
tende animum vigilem fecundumque erige pectus:
non mihi quis vatum dubiis in casibus ausit
fata videre prior.’ subicit gavisus Ulixes:
‘sic deus omnipotens firmet, sic adnuat illa
virgo paterna tibi! sed me spes lubrica tardat:
grande equidem armatum castris inducere Achillem;
sed si fata negent, quam foedum ac triste reverti!
vota tamen Danaum non intemptata relinquam
iamque adeo aut aderit mecum Peleius heros,
aut verum penitus latet et sine Apolline Calchas.’
Conclamant Danai stimulatque Agamemno volentes:
laxantur coetus resolutaque murmure laeto
agmina discedunt, quales iam nocte propinqua
e pastu referuntur aves, vel in antra reverti
melle novo gravidas mitis videt Hybla catervas,
nec mora, iam dextras Ithacesia carbasus auras poscit,
et in remis hilaris sedere iuventus.
At procul occultum falsi sub imagine sexus
Aeaciden furto iam noverat una latenti
Deidamia virum; sed opertae conscia culpae
cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores,
namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles
exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem,
protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum
turba coit, blandeque novas nil tale timenti
admovet insidias: illam sequiturque premitque
improbus, illam oculis iterumque iterumque resumit.