Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 1.902-1.948
Statius, Achilleis 1.902-948
Not analysed yet
non renuis; iunge ergo manus et concipe foedus
atque ignosce tuis. tacito iam cognita furto
Deidamia mihi; quid enim his obstare lacertis,
qua potuit nostras possessa repellere vires1?
me luere ista iube; pono arma et reddo Pelasgis
et maneo, quid triste fremis? quid lumina mutas?
iam socer es’ —natum ante pedes prostravit et addit:
‘iamque avus: immitis quotiens iterabitur ensis!
turba sumus.’ tunc et Danai per sacra fidemque
hospitii blandusque precum compellit Ulixes,
ille, etsi carae comperta iniuria natae
et Thetidis mandata movent prodique videtur
depositum tam grande deae, tamen obvius ire
tot metuit fatis Argivaque bella morari;
fac velit: ipsam illic matrem sprevisset Achilles,
nec tamen abnuerit genero se iungere tali:
vincitur, areanis effert pudibunda tenebris
Deidamia gradum, veniae nec protinus amens
credit et opposito genitorem placet Achille.
Mittitur Haemoniam, magnis qui Pelea factis
impleat et classem comitesque in proelia poscat,
nec non et geminas regnator Scyrius alnos
deducit genero viresque excusat Achivis.
tunc epulis consumpta dies, tandemque retectum
foedus et intrepidos nox conscia iungit amantes.
Illius ante oculos nova bella et Xanthus et Ide
Argolicaeque rates atque ipsas cogitat undas
auroramque timet: cara cervice mariti
fusa novi lacrimas iam solvit et occupat artus.
‘aspiciamne iterum meque hoc in pectore ponam,
Aeacide? rursusque tuos dignabere partus?
an tumidus Teucrosque lares et capta reportans
Pergama virgineae noles meminisse latebrae?
quid precer, heu! timeamve prius? quidve anxia mandem,
cui vix flere vacat? modo te nox una deditque
inviditque mihi! thalamis haec tempora nostris?
hicne est liber hymen? o dulcia furta dolique,
o timor! abripitur miserae permissus Achilles,
i —neque enim tantos ausim revocare paratus. —
i cautus, nec vana Thetin timuisse memento,
i felix nosterque redi! nimis improba posco:
iam te sperabunt lacrimis planctuque decorae
Troades optabuntque tuis dare colla catenis
et patriam pensare toris aut ipsa placebit
Tyndaris, incesta nimium laudata rapina,
ast egomet primae puerilis fabula culpae
narrabor famulis aut dissimulata latebo.