Latin
Lines 1.1-1.46
Statius, Liber Decimus 1.1-46
Not analysed yet
Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,
imperiis properata Iouis; nec castra Pelasgum
aut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extra
agmina et inmeritas ferro decrescere gentes.
panditur inmenso deformis sanguine campus:
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,
funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras
secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma
angustae populis, latae cepere reuersos.
par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis
quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
ceu mare per tumidum uiduae moderantibus alni,
quas deus et casus tempestatesque gubernant.
inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro
hostilem seruare fugam, ne forte Mycenas,
contenti rediisse, petant: dat tessera signum
excubiis, positaeque uices; dux noctis opertae
sorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso
arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes:
'uictores Danaum (neque enim lux crastina longe,
nec quae pro timidis intercessere tenebrae
semper erunt), augete animos et digna secundis
pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae
praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus
Tartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram,
Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,
Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.
in manibus merces, nusquam capita ardua belli
monstrataeque ducum septena per agmina cristae;
scilicet Adrasti senium fraterque iuuenta
peior et insanis Capaneus metuendus in armis.
ite age et obsessis uigilem circumdate flammam!
nulli ex hoste metus: praedam adseruatis opesque
iam uestras.' sic ille truces hortatibus implet
Labdacidas, iuuat exhaustos iterare labores:
sicut erant (puluis sudorque cruorque per artus
mixtus adhuc) uertere gradum; uix obuia passi
conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum
excussere umeris. tunc frontem auersaque terga
partiti laterumque sinus, uallum undique cingunt
ignibus infestis. rabidi sic agmine multo
sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris
nil non ausa fames longo tenuauit hiatu:
iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces
balatusque tremens pinguesque ab ouilibus aurae;