Latin
Lines 1.671-1.712
Statius, Liber Decimus 1.671-712
Not analysed yet
i, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon.'
sic ait, et magna cunctantis pectora dextra
permulsit tacite seseque in corde reliquit.
fulminis haud citius radiis adflata cupressus
combibit infestas et stirpe et uertice flammas,
quam iuuenis multo possessus numine pectus
erexit sensus letique inuasit amorem.
ut uero auersae gressumque habitumque notauit
et subitam a terris in nubila crescere Manto,
obstipuit. 'sequimur, diuum quaecumque uocasti,
nec tarde paremus,' ait; iam iamque recedens
instantem uallo Pylium tamen Agrea fixit.
armigeri fessum excipiunt; tum uulgus euntem
auctorem pacis seruatoremque deumque
conclamat gaudens atque ignibus implet honestis.
iamque iter ad muros cursu festinus anhelo
obtinet et miseros gaudet uitasse parentes,
cum genitorsteterunt ambo et uox haesit utrique,
deiectaeque genae. tandem pater ante profatus:
'quis nouus inceptis rapuit te casus ab armis?
quae bello grauiora paras? dic, nate, precanti,
cur tibi torua acies? cur hic truculentus in ore
pallor, et ad patrios non stant tua lumina uultus?
audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,
nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,
ne uati, ne crede, puer! superine profanum
dignantur stimulare senem, cui uultus inanis
extinctique orbes et poena simillima diro
Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa
rex agit, extrema cui nostra in sorte timori
nobilitas tuaque ante duces notissima uirtus?
illius haec forsan, remur quae uerba deorum;
ille monet! ne frena animo permitte calenti,
da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat
impetus; hoc, oro, munus concede parenti.
sic tua maturis signentur tempora canis,
et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem
peruenias: ne perge meos orbare penates.
externi te nempe patres alienaque tangunt
pignora? si pudor est, primum miserere tuorum.
haec pietas, hic uerus honos; ibi gloria tantum
uentosumque decus titulique in morte latentes.