Latin
Lines 1.802-1.843
Statius, Liber Decimus 1.802-843
Not analysed yet
quid superos hominesue queror? tu, saeue Menoeceu,
tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem.
unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?
quosue ego conceptus aut quae male pignora fudi
tam diuersa mihi? nimirum Martius anguis,
quaeque nouis proauum tellus effloruit armis
hinc animi tristes nimiusque in pectore Mauors,
et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus
inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.
ast egomet Danaos Capaneaque tela uerebar:
haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amens
ipsa dedi. uiden ut iugulo consumpserit ensem?
altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.'
diceret infelix etiamnum et cuncta repleret
questibus: abducunt comites famulaeque perosam
solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo
ungue genas; non illa diem, non uerba precantum
respicit aut uisus flectit tellure relictos,
iam uocis, iam mentis inops. sic aspera tigris
fetibus abreptis Scythico deserta sub antro
accubat et tepidi lambit uestigia saxi;
nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque
oris, eunt praeter secura armenta gregesque:
aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascat
aut quos ingenti premat expectata rapina?
hactenus arma, tubae, ferrumque et uulnera: sed nunc
comminus astrigeros Capaneus tollendus in axes.
non mihi iam solito uatum de more canendum;
maior ab Aoniis poscenda amentia lucis:
mecum omnes audete deae! siue ille profunda
missus nocte furor, Capaneaque signa secutae
arma Iouem contra Stygiae rapuere sorores,
seu uirtus egressa modum, seu gloria praeceps,
seu magnae data fama neci, seu laeta malorum
principia et blandae superum mortalibus irae.
iam sordent terrena uiro taedetque profundae
caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque
missilibus lassa respexit in aethera dextra.
ardua mox toruo metitur culmina uisu,
innumerosque gradus gemina latus arbore clausos
aerium sibi portat iter, longeque timendus
multifidam quercum flagranti lumine uibrat;