Latin
Lines 1.370-1.412
Statius, Liber Duodecimus 1.370-412
Not analysed yet
hoc magis increpitans suspecta silentia perstat
Antigone, comitemque premens ipsamque; sed ambo
deficiunt fixique silent. tandem ora retexit
Argia, corpusque tamen complexa profatur:
'si quid in hoc ueteri bellorum sanguine mecum
quaesitura uenis, si tu quoque dura Creontis
iussa times, possum tibi me confisa fateri.
si misera es (certe lacrimas lamentaque cerno),
iunge, age, iunge fidem: proles ego regis Adrasti
(ei mihi! num quis adest?) cari Polynicis ad ignes,
etsi regna uetant++' stupuit Cadmeia uirgo
intremuitque simul dicentemque occupat ultro:
'mene igitur sociam (pro fors ignara!) malorum,
mene times? mea membra tenes, mea funera plangis.
cedo, tene, pudet heu! pietas ignaua sororis!
haec prior++' hic pariter lapsae iunctoque per ipsum
amplexu miscent auidae lacrimasque comasque,
partitaeque artus redeunt alterna gementes
ad uultum et cara uicibus ceruice fruuntur.
dumque modo haec fratrem memorat, nunc illa maritum,
mutuaque exorsae Thebas Argosque renarrant,
longius Argia miseros reminiscitur actus:
'per tibi furtiui sacrum commune doloris,
per socios manes et conscia sidera iuro:
non hic amissos, quamquam uagus exul, honores,
non gentile solum, carae non pectora matris,
te cupiit unam noctesque diesque locutus
Antigonen; ego cura minor facilisque relinqui.
tu tamen ex celsa sublimem forsitan arce
ante nefas Grais dantem uexilla maniplis
uidisti, teque ille acie respexit ab ipsa
ense salutatam et nutantis uertice coni:
nos procul. extremas sed quis deus egit in iras?
nil uestrae ualuere preces? tibine iste negauit
oranti?' causas ac tristia reddere fata
coeperat Antigone; fidus comes admonet ambas:
'heia agite inceptum potius! iam sidera pallent
uicino turbata die, perferte laborem,
tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne.'
haud procul Ismeni monstrabant murmura ripas,
qua turbatus adhuc et sanguine decolor ibat.
huc laceros artus socio conamine portant
inualidae, iungitque comes non fortior ulnas.