# Liber Duodecimus 1.413-460

Statius, Liber Duodecimus, Lines 1.413-1.460. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-duodecimus/1.413

sic Hyperionium trepido Phaethonta sorores
fumantem lauere Pado; uixdum ille sepulcro
conditus, et flentes stabant ad flumina siluae.
ut sanies purgata uado membrisque reuersus
mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt
oscula; sed gelidae circum exanimesque fauillae
putribus in foueis, atque omnia busta quiescunt.
stabat adhuc, seu forte, rogus, seu numine diuum,
cui torrere datum saeuos Eteocleos artus,
siue locum monstris iterum Fortuna parabat,
seu dissensuros seruauerat Eumenis ignes.
hic tenuem nigris etiamnum aduiuere lucem
roboribus pariter cupidae uidere, simulque
flebile gauisae; nec adhuc quae busta repertum,
sed placidus quicumque rogant mitisque supremi
admittat cineris consortem et misceat umbras.
ecce iterum fratres: primos ut contigit artus
ignis edax, tremuere rogi et nouus aduena busto
pellitur; exundant diuiso uertice flammae
alternosque apices abrupta luce coruscant.
pallidus Eumenidum ueluti commiserit ignes
Orcus, uterque minax globus et conatur uterque
longius; ipsae etiam commoto pondere paulum
secessere trabes. conclamat territa uirgo:
'occidimus, functasque manu stimulauimus iras.
frater erat; quis enim accessus ferus hospitis umbrae
pelleret? en clipei fragmen semustaque nosco
cingula, frater erat! cernisne ut flamma recedat
concurratque tamen? uiuunt odia improba, uiuunt.
nil actum bello; miseri, sic dum arma mouetis
uicit nempe Creon! nusquam iam regna: quis ardor?
cui furitis? sedate minas; tuque exul ubique,
semper inops aequi, iam cede (hoc nupta precatur,
hoc soror), aut saeuos mediae ueniemus in ignes.'
uix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta
impulit adiuuitque rogi discordis hiatus,
et uigilum turbata quies, quibus ipse malorum
fingebat simulacra Sopor: ruit ilicet omnem
prospectum lustrans armata indagine miles.
illos instantes senior timet unus; at ipsae
ante rogum saeuique palam spreuisse Creontis
imperia et furtum claro plangore fatentur
securae, quippe omne uident fluxisse cadauer.
ambitur saeua de morte animosaque leti
spes furit: haec fratris rapuisse, haec coniugis artus
contendunt uicibusque probant: 'ego corpus', 'ego ignes',
'me pietas', 'me duxit amor'. deposcere saeua
supplicia et dextras iuuat insertare catenis.

---

Statius, Liber Duodecimus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb12.shtml.
