Latin
Lines 1.747-1.796
Statius, Liber Duodecimus 1.747-796
Not analysed yet
iamque et quadriiugo celsum petit Haemona curru,
horrendumque manu telum rotat: ille pauentes
obliquauit equos; longo perlata tenore
transiit hasta duos, sitiebat uulnera nec non
tertia, sed medio cuspis temone retenta est.
sed solum uotis, solum clamore tremendo
omnibus in turmis optat uocitatque Creonta.
atque hunc diuersa bellorum in fronte maniplos
hortantem dictis frustraque extrema minantem
conspicit; abscedunt comites: sed Thesea iussi
linquebant fretique deis atque ipsius armis,
ille tenet reuocatque suos; utque aequa notauit
hinc atque hinc odia, extrema se colligit ira,
iam letale furens, atque audax morte futura,
'non cum peltiferis' ait 'haec tibi pugna puellis,
uirgineas ne crede manus: hic cruda uirorum
proelia, nos magnum qui Tydea quique furentem
Hippomedonta neci Capaneaque misimus umbris
pectora. quae bellum praeceps amentia suasit,
improbe? nonne uides, quos ulciscare, iacentes?'
sic ait, et frustras periturum missile summo
adflixit clipeo. risit uocesque manumque
horridus Aegides, ferrataque arbore magnos
molitur iactus, nec non prius ore superbo
intonat: 'Argolici, quibus haec datur hostia, manes,
pandite Tartareum chaos ultricesque parate
Eumenidas, uenit ecce Creon!' sic fatus, et auras
dissipat hasta tremens; tunc, qua subtemine duro
multiplicem tenues iterant thoraca catenae,
incidit: emicuit per mille foramina sanguis
impius; ille oculis extremo errore solutis
labitur. adsistit Theseus grauis armaque tollens,
'iamne dare extinctis iustos' ait 'hostibus ignes,
iam uictos operire placet? uade atra dature
supplicia, extremique tamen secure sepulcri.'
accedunt utrimque pio uexilla tumultu
permiscentque manus; medio iam foedera bello,
iamque hospes Theseus; orant succedere muris
dignarique domos. nec tecta hostilia uictor
aspernatus init; gaudent matresque nurusque
Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus
mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges.
ecce per aduersas Dircaei uerticis umbras
femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae
decurrunt: quales Bacchea ad bella uocatae
Thyiades amentes, magnum quas poscere credas
aut fecisse nefas; gaudent lamenta nouaeque
exultant lacrimae; rapit huc, rapit impetus illuc,
Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta,
anne suos: uidui ducunt ad corpora luctus.