Latin
Lines 1.88-1.133
Statius, Liber Duodecimus 1.88-133
Not analysed yet
accipe, nate, tui noua libamenta triumphi,
accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae
uincula, quae patri minimum laetanda dedisti.
regem te, regem tristes Eteocleos umbrae
aspiciant.' simul haec dicens crinemque manumque
destruit, accensaque iterat uiolentius ira:
'saeuum agedum inmitemque uocent si funera Lernae
tecum ardere ueto; longos utinam addere sensus
corporibus caeloque animas Ereboque nocentes
pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca uolucrum
ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!
ei mihi, quod positos humus alma diesque resoluet!
quare iterum repetens iterumque edico: suprema
ne quis ope et flammis ausit iuuisse Pelasgos;
aut nece facta luet numeroque explebit adempta
corpora; per superos magnumque Menoecea iuro.'
dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.
flebilis interea uacuis comitatus ab Argis
(fama trahit miseras) orbae uiduaeque ruebant
Inachides ceu capta manus; sua uulnera cuique,
par habitus cunctis, deiecti in pectora crines
accinctique sinus; manant lacera ora cruentis
unguibus, et molles planctu creuere lacerti.
prima per attonitas nigrae regina cateruae,
tristibus inlabens famulis iterumque resurgens,
quaerit inops Argia uias; non regia cordi,
non pater: una fides, unum Polynicis amati
nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi
moenia posthabitis uelit incoluisse Mycenis.
proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas
Tydeos exequiis trahit haud cessura sorori
Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos
audierat miseranda uiri, sed cuncta iacenti
infelix ignoscit amor. post aspera uisu,
ac deflenda tamen, digno plangore Nealce
Hippomedonta ciens. uatis mox impia coniunx
heu uacuos positura rogos. postrema gementum
agmina Maenaliae ducit comes orba Dianae,
et grauis Euadne: dolet haec queriturque labores
audacis pueri, magni memor illa mariti
it toruum lacrimans summisque irascitur astris.
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis
prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes
planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro,
noctiuagumque gregem, quamuis sibi luget, Eleusin
fleuit et arcanos errantibus extulit ignes.