Latin
Lines 1.360-1.403
Statius, Liber Nonus 1.360-403
Not analysed yet
fluctiuagam sic saepe domum madidosque penates
Alcyone deserta gemit, cum pignora saeuus
Auster et algentes rapuit Thetis inuida nidos.
mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis
limite non uno, liquidum qua subter eunti
lucet iter, miseri nequiquam funera nati
uestigat plangitque tamen; saepe horridus amnis
obstat, et obducto caligant sanguine uisus.
illa tamen praeceps in tela offendit et enses
scrutaturque manu galeas et prona reclinat
corpora; nec ponto summota intrabat amaram
Dorida, possessum donec iam fluctibus altis
Nereidum miserata cohors ad pectora matris
impulit. illa manu ceu uiuum amplexa reportat
insternitque toris riparum atque umida siccat
mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
'hoc tibi semidei munus tribuere parentes
nec mortalis auus? sic nostro in gurgite regnas?
mitior heu misero discors alienaque tellus,
mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus
rettulit et miseram uisa expectasse parentem.
hine mei uultus? haec torui lumina patris?
hi crines undantis aui? tu nobile quondam
undarum nemorumque decus, quo sospite maior
diua et Nympharum longe regina ferebar.
heu ubinam ille frequens modo circa limina matris
ambitus orantesque tibi seruire Napaeae?
cur nunc te, melius saeuo mansura profundo,
amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto
non mihi? nec tantae pudet heu miseretque ruinae,
dure parens? quae te alta et ineluctabilis imo
condidit amne palus, quo nec tam cruda nepotis
funera nec nostri ualeant perrumpere planctus?
ecce furit iactatque tuo se in gurgite maior
Hippomedon, illum ripaeque undaeque tremescunt,
illius impulsu nostrum bibit unda cruorem:
tu piger et trucibus facilis seruire Pelasgis.
ad cineres saltem supremaque iusta tuorum
saeue ueni non hic solum accensure nepotem.'
his miscet planctus multumque indigna cruentat
pectora, caeruleae referunt lamenta sorores:
qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu
Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo
frigidus in matrem saeuum mare respuit infans.