# Liber Nonus 1.599-642

Statius, Liber Nonus, Lines 1.599-1.642. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-nonus/1.599

dum gemit et planctu circumdat pectus inani,
abrupere oculi noctem maestoque cubili
exilit et falsos quaerit per lumina fletus.
ergo ut in amne nefas merso ter crine piauit
uerbaque sollicitas matrum solantia curas
addidit, armatae ruit ad delubra Dianae
rore sub Eoo, notasque ex ordine siluas
et quercum gauisa uidet. tunc limine diuae
astitit et tali nequiquam uoce precatur:
'uirgo potens nemorum, cuius non mollia signa
militiamque trucem sexum indignata frequento
more nihil Graio (nec te gens aspera ritu
Colchis Amazoniaeue magis coluere cateruae):
si mihi non umquam thiasi ludusue proteruae
noctis et, inuiso quamuis temerata cubili,
non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi
pensa, sed in tetricis et post conubia lustris,
sic quoque uenatrix animumque innupta remansi,
nec mihi secretis culpam occultare sub antris
cura, sed ostendi prolem posuique trementem
ante tuos confessa pedes, nec degener ille
sanguinis inque meos reptauit protinus arcus,
tela puer lacrimis et prima uoce poposcit:
hunc mihi (quid trepidae noctes somnusque minantur?),
hunc, precor, audaci qui nunc ad proelia uoto
heu nimium tibi fisus abit, da uisere belli
uictorem, uel, si ampla peto, da uisere tantum!
[si non uictorem des uictum cernere saltem!] 625a
hic sudet tuaque arma ferat. preme dira malorum
signa; quid in nostris, nemoralis Delia, siluis
Maenades hostiles Thebanaque numina regnant?
ei mihi! cur penitus (simque augur cassa futuri!),
cur penitus magnoque interpretor omine quercum?
quod si uera sopor miserae praesagia mittit,
per te maternos, mitis Dictynna, labores
fraternumque decus, cunctis hunc fige sagittis
infelicem uterum; miserae sine funera matris
audiat ille prior!' dixit, fletuque soluto
aspicit et niueae saxum maduisse Dianae.
illam diua ferox etiamnum in limine sacro
expositam et gelidas uerrentem crinibus aras
linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris
exuperat gressu saltumque ad moenia Cadmi
destinat, interior caeli qua semita lucet
dis tantum, et cunctas iuxta uidet ardua terras.

---

Statius, Liber Nonus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb9.shtml.
