Latin
Lines 1.86-1.132
Statius, Liber Nonus 1.86-132
Not analysed yet
ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti,
lecta manus, iuuenes, quos nec Tritonia bello,
nec prope conlata spreuisset cuspide Mauors,
aduentant; contra, conlecta ut pectora parmae
fixerat atque hastam longe protenderat, haeret
arduus Hippomedon: ceu fluctibus obuia rupes,
cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt,
stat cunctis inmota minis, fugit ipse rigentem
pontus et ex alto miserae nouere carinae.
tunc prior Aonides (ualidam simul eligit hastam):
'non pudet hos manes, haec infamantia bellum
funera dis coram et caelo inspectante tueri?
scilicet egregius sudor memorandaque uirtus
hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos
exequiis lacrimandus eat mollique feretro
infandam eiectans saniem! dimittite curam.
nullae illum uolucres, nulla impia monstra nec ipse,
si demus, pius ignis edat.' nec plura, sed ingens
intorquet iaculum, duro quod in aere moratum
transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo.
inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretis
hasta redit, Lycus excelso terrore comantem
perstringit galeam: conuulsae cuspide longe
diffugere iubae patuitque ingloria cassis.
ipse nec ire retro, nec in obuia concitus arma
exilit, inque eadem sese uestigia semper
obuersus cunctis profert recipitque, nec umquam
longius indulget dextrae motusque per omnes
corpus amat, corpus seruans circumque supraque
uertitur. imbellem non sic amplexa iuuencum
infestante lupo tunc primum feta tuetur
mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris
spumat et ingentes imitatur femina tauros.
tandem intermissa iaculantum nube potestas
reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon
uenerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae
turma subit cuneumque replent. his laetus in hostes
Lernaeam iacit ipse trabem; uolat illa sagittis
aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen
transabit et iuncti clipeum cauat improba Mopsi.
Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalantum
atque Erycem, hunc retro conuersum et tela petentem,
dum spes nulla necis, crinito a uertice figit:
faucibus ille cauis hastam non ore receptam
miratur moriens, pariterque et murmure plenus
sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes.