Latin
Lines 1.877-1.907
Statius, Liber Nonus 1.877-907
Not analysed yet
at puer infusus sociis in deuia campi
tollitur (heu simplex aetas!) moriensque iacentem
flebat equum; cecidit laxata casside uultus,
aegraque per trepidos expirat gratia uisus,
et prensis concussa comis ter colla quaterque
stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,
ibat purpureus niueo de pectore sanguis.
tandem haec singultu uerba incidente profatur:
'labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem.
illa quidem, si uera ferunt praesagia curae,
aut somno iam triste nefas aut omine uidit.
tu tamen arte pia trepidam suspende diuque
decipito; neu tu subitus neue arma tenenti
ueneris, et tandem, cum iam cogere fateri,
dic: "merui, genetrix, poenas; inuita capesse:
arma puer rapui, nec te retinente quieui,
nec tibi sollicitae saltem inter bella peperci.
uiue igitur potiusque animis irascere nostris
et iam pone metus. frustra de colle Lycaei
anxia prospectas, si quis per nubila longe
aut sonus aut nostro sublatus ab agmine puluis:
frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam
tu prope, quae uultus efflantiaque ora teneres.
hunc tamen, orba parens, crinem,"' dextraque secandum
praebuit, '"hunc toto capies pro corpore crinem,
comere quem frustra me dedignante solebas.
huic dabis exequias, atque inter iusta memento
ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis
dilectosque canes ullis agat amplius antris.
haec autem primis arma infelicia castris
ure, uel ingratae crimen suspende Dianae."'