Latin
Lines 1.177-1.222
Statius, Liber Octavus 1.177-222
Not analysed yet
quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri
fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis,
quando iter, unde morae, quae saeuis utilis armis,
quae pacem magis hora uelit? quis iam omne futurum
proferet, aut cum quo uolucres mea fata loquentur?
hos quoque bellorum casus nobisque tibique
praescieras et (quanta sacro sub pectore uirtus!)
uenisti tamen et miseris comes additus armis.
et cum te tellus fatalisque hora uocaret,
tu Tyrias acies aduersaque signa uacasti
sternere; tunc etiam media de morte timendum
hostibus infestaque abeuntem uidimus hasta.
et nunc te quis casus habet? poterisne reuerti
sedibus a Stygiis altaque erumpere terra?
anne sedes hilaris iuxta, tua numina, Parcas
et uice concordi discis uentura docesque?
an tibi felices lucos miseratus Auerni
rector et Elysias dedit inseruare uolucres?
quidquid es, aeternus Phoebo dolor et noua clades
semper eris mutisque diu plorabere Delphis.
hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatum
Delon et intonsi claudet penetralia Branchi,
nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam
limina nec Lyciam supplex consultor adibit.
quin et cornigeri uatis nemus atque Molosso
quercus anhela Ioui Troianaque Thymbra tacebit.
ipsi amnes ipsaeque uolent arescere laurus,
ipse nihil certum sagis clangoribus aether
praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes.
iamque erit ille dies quo te quoque conscia fatis
templa colant reddatque tuus responsa sacerdos.'
talia fatidico peragunt sollemnia regi,
ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant
exequias mollique animam tellure reponant.
fracta dehinc cunctis auersaque pectora bello.
sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys
destituit, non arma sequi, non ferre uidetur
remus aquas, ipsique minus iam ducere uenti.
iam fessis gemitu paulatim corda leuabat
exhaustus sermone dolor; nox addita curas
obruit et facilis lacrimis inrepere somnus.
at non Sidoniam diuersa in parte per urbem
nox eadem: uario producunt sidera ludo
ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent
excubiae; gemina aera sonant Idaeaque terga
et moderata sonum uario spiramine buxus.