# Liber Octavus 1.271-317

Statius, Liber Octavus, Lines 1.271-1.317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-octavus/1.271

tempus erat iunctos cum iam soror ignea Phoebi
sensit equos penitusque cauam sub luce parata
Oceani mugire domum, seseque uagantem
colligit et leuiter moto fugat astra flagello:
concilium rex triste uocat, quaeruntque gementes
quis tripodas successor agat, quo prodita laurus
transeat atque orbum uittae decus. haud mora, cuncti
insignem fama sanctoque Melampode cretum
Thiodamanta uolunt, quicum ipse arcana deorum
partiri et uisas uni sociare solebat
Amphiaraus aues, tantaeque haud inuidus artis
gaudebat dici similem iuxtaque secundum.
illum ingens confundit honos inopinaque turbat
gloria et oblatas frondes summissus adorat
seque oneri negat esse parem, cogique meretur.
sicut Achaemenius solium gentesque paternas
excepit si forte puer, cui uiuere patrem
tutius, incerta formidine gaudia librat
an fidi proceres, ne pugnet uulgus habenis,
cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;
sumere tunc arcus ipsumque onerare ueretur
patris equum uisusque sibi nec sceptra capaci
sustentare manu nec adhuc implere tiaran.
atque is ubi intorto signatus uellere crinem
conuenitque deis, hilari per castra tumultu
uadit ouans ac, prima sui documenta, sacerdos
Tellurem placare parat: nec futile maestis
id uisum Danais. geminas ergo ilicet aras
arboribus uiuis et adulto caespite texi
imperat, innumerosque deae, sua munera, flores
et cumulos frugum et quidquid nouat impiger annus
addit et intacto spargens altaria lacte
incipit: 'o hominum diuumque aeterna creatrix,
quae fluuios siluasque animarum et semina mundo
cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa
gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti
mutastique uiris, quae pontum ambisque uehisque:
te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum
et uolucrum requies; firmum atque inmobile mundi
robur inoccidui, te uelox machina caeli
aere pendentem uacuo, te currus uterque
circumit, o rerum media indiuisaque magnis
fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis
urbibus ac populis, subterque ac desuper una
sufficis, astriferumque domos Atlanta supernas
ferre laborantem nullo uehis ipsa labore:
nos tantum portare negas? nos, diua, grauaris?

---

Statius, Liber Octavus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb8.shtml.
