Latin
Lines 1.318-1.362
Statius, Liber Octavus 1.318-362
Not analysed yet
quod, precor, ignari luimus scelus? an quia plebes
externa Inachiis huc aduentamus ab oris?
omne homini natale solum, nec te, optima, saeuo
tamque humili populos deceat distinguere fine
undique ubique tuos; maneas communis et arma
hinc atque inde feras; liceat, precor, ordine belli
pugnaces efflare animas et reddere caelo.
ne rape tam subitis spirantia corpora bustis,
ne propera: ueniemus enim, quo limite cuncti,
qua licet ire uia; tantum exorata Pelasgis
siste leuem campum, celeres neu praecipe Parcas.
at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses
Sidonii, sed magna sinu Natura soluto,
ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu,
sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus
nosse tuos, caeloque et uera monentibus aris
concilies, et quae populis proferre parabas,
me doceas: tibi sacra feram praesaga, tuique
numinis interpres te Phoebo absente uocabo.
ille mihi Delo Cirrhaque potentior omni,
quo ruis, ille adytis melior locus.' haec ubi dicta,
nigrantes terra pecudes obscuraque mergit
armenta, ac uiuis cumulos undantis harenae
aggerat et uati mortis simulacra rependit.
talia apud Graios, cum iam Mauortia contra
cornua, iam saeuos fragor aereus excitat enses.
addit acerba sonum Teumesi e uertice crinem
incutiens acuitque tubas et sibila miscet
Tisiphone: stupet insolito clangore Cithaeron
marcidus et turres carmen non tale secutae.
iam trepidas Bellona fores armataque pulsat
limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
turbat eques pedites, currus properantibus obstant,
ceu Danai post terga premant: sic omnibus alae
artantur portis septemque excursibus haerent.
Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittunt
Neistae, celsas Homoloidas occupat Haemon,
Hypsea Proetiae, celsum fudere Dryanta
Electrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis,
culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.
qualis ubi auersi secretus pabula caeli
Nilus et Eoas magno bibit ore pruinas,
scindit fontis opes septemque patentibus aruis
in mare fert hiemes; penitus cessere fugatae
Nereides dulcique timent occurrere ponto.