# Liber Octavus 1.48-89

Statius, Liber Octavus, Lines 1.48-1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-octavus/1.48

Arcada nec superis (quid enim mihi nuntius ambas
itque reditque domos?) emittam et utrumque tenebo
Tyndariden. cur autem auidis Ixiona frango
uerticibus? cur non expectant Tantalon undae?
anne profanatum totiens Chaos hospite uiuo
perpetiar? me Pirithoi temerarius ardor
temptat et audaci Theseus iuratus amico,
me ferus Alcides tum cum custode remoto
ferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;
Odrysiis etiam pudet (heu!) patuisse querelis
Tartar: uidi egomet blanda inter carmina turpes
Eumenidum lacrimas iterataque pensa Sororum;
me quoque++sed durae melior uiolentia legis.
ast ego uix unum, nec celsa ad sidera, furto
ausus iter Siculo rapui conubia campo:
nec licuisse ferunt; iniustaeque a Ioue leges
protinus, et sectum genetrix mihi computat annum.
sed quid ego haec? i, Tartareas ulciscere sedes,
Tisiphone; si quando nouis asperrima monstris,
triste, insuetum, ingens, quod nondum uiderit aether,
ede nefas, quod mirer ego inuideantque sorores.
atque adeo fratres (nostrique haec omina sunto
prima odii), fratres alterna in uulnera laeto
Marte ruant; sit qui rabidarum more ferarum
mandat atrox hostile caput, quique igne supremo
arceat exanimes et manibus aethera nudis
commaculet: iuuet ista ferum spectare Tonantem.
praeterea ne sola furor mea regna lacessat,
quaere deis qui bella ferat, qui fulminis ignes
infestumque Iouem clipeo fumante repellat.
faxo haud sit cunctis leuior metus atra mouere
Tartara frondenti quam iungere Pelion Ossae.'
dixerat: atque illi iamdudum regia tristis
attremit oranti, suaque et quae desuper urguet
nutabat tellus: non fortius aethera uultu
torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.
'at tibi quos,' inquit, 'manes, qui limite praeceps
non licito per inane ruis?' subit ille minantem
iam tenuis uisu, iam uanescentibus armis,
iam pedes: extincto tamen interceptus in ore
augurii perdurat honos, obscuraque fronti
uitta manet, ramumque tenet morientis oliuae.

---

Statius, Liber Octavus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb8.shtml.
