Latin
Lines 1.689-1.741
Statius, Liber Octavus 1.689-741
Not analysed yet
pugna uirum, stricto nam saeuior inruit ense
Aetolus, retroque datum Thebana tegebant
arma ducem. sic densa lupum iam nocte sub atra
arcet ab apprenso pastorum turba iuuenco;
improbus erigitur contra, nec cura uetantes
impetere: illum, illum, semel in quem uenerat, urguet.
non secus obiectas acies turbamque minorem
dissimulat transitque manu; tamen ora Thoantis,
pectora Deilochi, Clonii latus, ilia torui
perforat Hippotadae; truncis sua membra remittit
interdum galeasque rotat per nubila plenas.
et iam corporibus sese spoliisque cadentum
clauserat; unum acies circum consumitur, unum
omnia tela uouent: summis haec ossibus haerent,
pars frustrata cadunt, partem Tritonia uellit,
multa rigent clipeo. densis iam consitus hastis
ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit
atque umeris gentilis aper; nusquam ardua coni
gloria, quique apicem toruae Gradiuus habebat
cassidis, haud laetum domino ruit omen: inusta
temporibus nuda aera sedent, circumque sonori
uertice percusso uoluuntur in arma molares.
iam cruor in galea, iam saucia proluit ater
pectora permixtus sudore et sanguine torrens.
respicit hortantes socios et Pallada fidam
longius opposita celantem lumina parma:
ibat enim magnum lacrimis inflectere patrem.
ecce secat Zephyros ingentem fraxinus iram
fortunamque ferens; teli non eminet auctor:
Astacides Melanippus erat, nec prodidit ipse
et uellet latuisse manum, sed gaudia turmae
monstrabant trepidum; nam flexus in ilia Tydeus
summissum latus et clipei laxauerat orbem.
clamorem Aonii miscent gemitumque Pelasgi,
obiectantque manus indignantemque tuentur.
ille per oppositos longe rimatus amarum
Astaciden, totis animae se cogit in ictum
reliquiis telumque iacit quod proximus Hopleus
praebuerat: perit expressus conamine sanguis.
tunc tristes socii cupidum bellare (quis ardor!)
et poscentem hastas mediaque in morte negantem
expirare trahunt, summique in margine campi
effultum gemina latera inclinantia parma
ponunt, ac saeui rediturum ad proelia Martis
promittunt flentes. sed et ipse recedere caelum
ingentesque animos extremo frigore labi
sensit, et innixus terrae, 'miserescite,' clamat,
'Inachidae: non ossa precor referantur ut Argos
Aetolumue larem; nec enim mihi cura supremi
funeris: odi artus fragilemque hunc corporis usum,
desertorem animi. caput, o caput, o mihi si quis
apportet, Melanippe, tuum! nam uolueris aruis,
fido equidem, nec me uirtus suprema fefellit.