Latin
Lines 1.90-1.133
Statius, Liber Octavus 1.90-133
Not analysed yet
'si licet et sanctis hic ora resoluere fas est
manibus, o cunctis finitor maxime rerum
(at mihi, qui quondam causas elementaque noram,
et sator), oro, minas stimulataque corda remulce,
neue ira dignare hominem et tua iura timentem;
nam nec ad Herculeos (unde haec mihi pectora?) raptus,
nec uenerem inlicitam (crede his insignibus) ausi
intramus Lethen: fugiat ne tristis in antrum
Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus.
augur Apollineis modo dilectissimus aris,
testor inane Chaos (quid enim hic iurandus Apollo?) ,
crimine non ullo subeo noua fata, nec alma
sic merui de luce rapi; scit iudicis urna
Dictaei uerumque potest deprendere Minos.
coniugis insidiis et iniquo uenditus auro
Argolicas acies (unde haec tibi turba recentum
umbrarum, et nostrae ueniunt quoque funera dextrae)
non ignarus ini: subito me turbine mundi
(horret adhuc animus) mediis e milibus hausit
nox tua. quae mihi mens, dum per caua uiscera terrae
uado diu pendens et in aere uoluor operto?
ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,
uel captum Thebis; iam non Lernaea uidebo
tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti.
non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum
productus, toto pariter tibi funere ueni,
nil istis ausurus equis; nec deprecor umbram
accipere et tripodum iam non meminisse meorum.
nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,
cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectas
et melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda
huc aderit coniunx, illi funesta reserua
supplicia: illa tua, rector bone, dignior ira.'
accipit ille preces indignaturque moueri.
ut leo, Massyli cum lux stetit obuia ferri,
tunc iras, tunc arma citat; si decidit hostis,
ire supra satis est uitamque relinquere uicto.
interea uittis lauruque insignis opima
currus et egregiis modo formidatus in armis
luce palam, fusus nulli nullique fugatus,
quaeritur: absistunt turmae, suspectaque tellus
omnibus, infidi miles uestigia campi
circumit, atque auidae tristis locus ille ruinae
cessat et inferni uitatur honore sepulcri.