# Liber Primus 1.121-163

Statius, Liber Primus, Lines 1.121-1.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-primus-2/1.121

huic quamvis census dederim largita beatos,
vincit opes animo. queritor iam Seras avaros
angustum spoliare nemus Clymeneaque deesse
germina nec virides satis inlacrimare sorores,
vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo
raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum
Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros,
erraret secura Daphne. si in litore Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae
rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuveni cui tu, mea summa potestas,
nate, cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi
inque vicem tepuisse viro.' sic fata levavit
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae: pandit nitidos domus alta penates
claraque, gaudentes plauserunt limina cygni.
Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto
vena mari, rupesque nitent quis purpura saepe
Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis,
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios silvis demissa vetustis
frigora, perspicui vivunt in marmore fontes.
nec servat natura vices: hic Sirius alget,
bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum.
Exsultat visu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
'quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
o mihi Laurentes inter dilecta puellas?

---

Statius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae1.shtml.
