# Liber Primus 1.164-208

Statius, Liber Primus, Lines 1.164-1.208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-primus-2/1.164

quis morum fideique modus? numquamne virili
summittere iugo? veniet iam tristior aetas.
exerce formam et fugientibus utere donis:
non ideo tibi tale decus vultusque superbos
meque dedi viduos ut transmittare per annos,
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto
deditus unam omnes inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem
carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
hunc et bissenos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii!) cernes attollere fasces
ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior)
exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae.
quas ego non gentes, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia terrae
aethera, cum pluviis rarescunt nubila, solvo.
sic rerum series mundique revertitur aetas.
unde novum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput, ni Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?'
His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem
conubii. redeunt animo iam dona precesque
et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
Asteris et vatis totam cantata per urbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et iam sibi dura videri.
Macte toris, Latios inter placidissime vates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata canali,
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore bibat fontes: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago venisse maritum.

---

Statius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae1.shtml.
