# Liber Primus 1.24-73

Statius, Liber Primus, Lines 1.24-1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-primus-2/1.24

Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
vellere, quo Stellae Violentillaeque professus
clamaretur hymen. cedant curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus,
fama tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor, consumpta est fabula vulgi
et narrata diu viderunt oscula cives.
tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
vota paves. pone o dulcis suspiria vates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex
aut pudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit!) et duras pariter reminiscere noctes.
digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
fata darent, si Cyaneos raperere per aestus
hanc propter: tanti Pisaea lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
nec si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras
te potius prensum aveheret Tithonia biga.
Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis
attulit, hic mecum, dum fervent agmine postes
atriaque et multa pulsantur limina virga,
hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere
colloquia, et docti norunt audire penates.
Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi
imperet; an terris saevire an malit in undis,
an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas:
fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.
hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis
ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
agmine de medio tenera sic dulce profatur
voce (pharetrati pressere silentia fratres):
'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis
militia: quemcumque hominum divumque dedisti,
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et votis precibusque virum concede moveri,
o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina
est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gavisa tulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognomina caelo.

---

Statius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae1.shtml.
