# Liber Primus 1.9-57

Statius, Liber Primus, Lines 1.9-1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-primus-2/1.9

ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes,
inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae
quae tua longinquis implorant iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat, et sileant peioris murmura famae.
quippe manet longumque aevo redeunte manebit
quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum;
ipse veni viresque novas animumque ministra,
qui caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
iudicium mentemque viris. licet enthea vatis
excludat Piplea sitim nec conscia detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus
qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
frangitur et nostras curat facundia leges.
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus, et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana tholo captivaque tela
Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius
eloquium fandique opibus sublimis abundas)
sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna, et in Oceanum rivi cecidere minores.
Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
lumina et ignarae plebis lugere potentes!
non labente Numa timuit sic curia felix,
Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
hoc illud: tristis invitum audire catenas;
parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
ire, set armatas multum sibi demere vires
dignarique manus humilis et verba precantum;
reddere iura foro nec proturbare curules,
et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectora, sic mixto reverentia fidit amori.
Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati
terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
(quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris),
sed labor intendens animique in membra vigentis
imperium vigilesque suo pro Caesare curae,
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.

---

Statius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae1.shtml.
