# Liber Primus 1.228-272

Statius, Liber Primus, Lines 1.228-1.272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-primus-3/1.228

ipsa dehinc toto resolutum pectore Achillem,
qui pueris sopor, Haemonii de rupibus antri
ad placidas deportat aquas et iussa tacere
litora; monstrat iter totoque effulgurat orbe
Cynthia. prosequitur divam celeresque recursus
securus pelagi Chiron rogat udaque celat
lumina et abreptos subito iamiamque latentes
erecto prospectat equo, qua cana parumper
spumant signa fugae et liquido perit orbita ponto.
illum non alias rediturum ad Thessala Tempe
iam tristis Pholoe, iam nubilus ingemit Othrys
et tenuior Sperchios aquis speluncaque docti
muta senis; quaerunt puerilia carmina Fauni
et sperata diu plorant conubia Nymphae.
Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan
rorantes evolvit equos et ab aethere magno
sublatum curru pelagus cadit, at vada mater
Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat,
exierantque iugo fessi delphines erili,
cum pueri tremefacta quies oculique patentes
infusum sensere diem. stupet aere primo:
quae loca, qui fluctus, ubi Pelion? omnia versa
atque ignota videt dubitatque agnoscere matrem.
occupat illa manu blandeque adfata paventem:
'Si mihi, care puer, thalamos sors aequa tulisset,
quos dabat, aetheriis ego te conplexa tenerem
sidus grande plagis, magnique puerpera caeli
nil humiles Parcas terrenaque fata vererer.
nunc inpar tibi, nate, genus, praeclusaque leti
tantum a matre via est; quin et metuenda propinquant
tempora et extremis admota pericula metis.
cedamus, paulumque animos submitte viriles
atque habitus dignare meos. si Lydia dura
pensa manu mollesque tulit Tirynthius hastas,
si decet aurata Bacchum vestigia palla
verrere, virgineos si Iuppiter induit artus,
nec magnum ambigui fregerunt Caenea sexus:
hac sine, quaeso, minas nubemque exire malignam.
mox iterum campos, iterum Centaurica reddam
lustra tibi: per ego hoc decus et ventura iuventae
gaudia, si terras humilemque experta maritum
te propter, si progenitum Stygos amne severo
armavitotumque utinam!, cape tuta parumper
tegmina nil nocitura animo. cur ora reducis
quidve parant oculi? pudet hoc mitescere cultu?

---

Statius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/achilleid1.shtml.
