Latin
Lines 1.186-1.232
Statius, Liber Primus 1.186-232
Not analysed yet
cernis ut erectum torua sub fronte minetur
saeuior adsurgens dempto consorte potestas.
quas gerit ore minas, quanto premit omnia fastu!
hicne umquam priuatus erit? tamen ille precanti
mitis et adfatu bonus et patientior aequi.
quid mirum? non solus erat. nos uilis in omnes
prompta manus casus, domino cuicumque parati.
qualiter hinc gelidus Boreas, hinc nubifer Eurus
uela trahunt, nutat mediae fortuna carinae,
(heu dubio suspensa metu tolerandaque nullis
aspera sors populis!) hic imperat, ille minatur.'
at Iouis imperiis rapidi super atria caeli
lectus concilio diuum conuenerat ordo
interiore polo. spatiis hinc omnia iuxta,
primaeque occiduaeque domus et fusa sub omni
terra atque unda die. mediis sese arduus infert
ipse deis, placido quatiens tamen omnia uultu,
stellantique locat solio; nec protinus ausi
caelicolae, ueniam donec pater ipse sedendi
tranquilla iubet esse manu. mox turba uagorum
semideum et summis cognati nubibus Amnes
et compressa metu seruantes murmura Venti
aurea tecta replent. mixta conuexa deorum
maiestate tremunt, radiant maiore sereno
culmina et arcano florentes lumine postes.
postquam iussa quies siluitque exterritus orbis,
incipit ex alto (graue et inmutabile sanctis
pondus adest uerbis, et uocem fata sequuntur):
'terrarum delicta nec exaturabile Diris
ingenium mortale queror. quonam usque nocentum
exigar in poenas? taedet saeuire corusco
fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt
bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes.
atque adeo tuleram falso rectore solutos
Solis equos, caelumque rotis errantibus uri,
et Phaethontea mundum squalere fauilla.
nil actum, neque tu ualida quod cuspide late
ire per inlicitum pelago, germane, dedisti.
nunc geminas punire domos, quis sanguinis auctor
ipse ego, descendo. Perseos alter in Argos
scinditur, Aonias fluit hic ab origine Thebas.
mens cunctis imposta manet: quis funera Cadmi
nesciat et totiens excitam a sedibus imis
Eumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrum
erroresque feros nemorum et reticenda deorum
crimina? uix lucis spatio, uix noctis abactae
enumerare queam mores gentemque profanam.