Latin
Lines 1.478-1.526
Statius, Liber Primus 1.478-526
Not analysed yet
tunc quoque mulcentem dictis corda aspera regem
iam faciles (uentis ut decertata residunt
aequora, laxatisque diu tamen aura superstes
inmoritur uelis) passi, subiere penates.
hic primum lustrare oculis cultusque uirorum
telaque magna uacat: tergo uidet huius inanem
impexis utrimque iubis horrere leonem,
illius in speciem quem per Teumesia tempe
Amphitryoniades fractum iuuenalibus annis
ante Cleonaei uestitus proelia monstri.
terribiles contra saetis ac dente recuruo
Tydea per latos umeros ambire laborant
exuuiae, Calydonis honos. stupet omine tanto
defixus senior, diuina oracula Phoebi
agnoscens monitusque datos uocalibus antris.
obtutu gelida ora premit, laetusque per artus
horror iit; sensit manifesto numine ductos
adfore, quos nexis ambagibus augur Apollo
portendi generos, uultu fallente ferarum,
ediderat. tunc sic tendens ad sidera palmas:
'Nox, quae terrarum caelique amplexa labores
ignea multiuago transmittis sidera lapsu,
indulgens reparare animum dum proximus aegris
infundat Titan agiles animantibus ortus,
tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro
aduehis alma fidem ueterisque exordia fati
detegis: adsistas operi tuaque omina firmes.
semper honoratam dimensis orbibus anni
te domus ista colet; nigri tibi, diua, litabunt
electa ceruice greges, lustraliaque exta
lacte nouo perfusus edet Volcanius ignis.
salue prisca fides tripodum obscurique recessus.
deprendi, Fortuna, deos.' sic fatus, et ambos
innectens manibus tecta interioris ad aulae
progreditur. canis etiamnum altaribus ignes
sopitum cinerem et tepidi libamina sacri
seruabant; adolere focos epulasque recentes
instaurare iubet. dictis parere ministri
certatim accelerant; uario strepit icta tumultu
regia: pars ostro tenues auroque sonantes
emunire toros alteque inferre tapetas,
pars teretes leuare manu ac disponere mensas.
ast alii tenebras et opacam uincere noctem
adgressi tendunt auratis uincula lychnis.
his labor inserto torrere exanguia ferro
uiscera caesarum pecudum, his cumulare canistris
perdomitam saxo Cererem. laetatur Adrastus
obsequio feruere domum, iamque ipse superbis
fulgebat stratis solioque effultus eburno.