# Liber Primus 1.676-720

Statius, Liber Primus, Lines 1.676-1.720. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-primus/1.676

'non super hos diuum tibi sum quaerendus honores,
unde genus, quae terra mihi, quis defluat ordo
sanguinis antiqui: piget inter sacra fateri.
sed si praecipitant miserum cognoscere curae,
Cadmus origo patrum, tellus Mauortia Thebe,
est genetrix Iocasta mihi.' tum motus Adrastus
hospitiis (agnouit enim): 'quid nota recondis?
scimus' ait 'nec sic auersum fama Mycenis
uoluit iter. regnum et furias oculosque pudentes
nouit et Arctois si quis de solibus horret
quique bibit Gangen aut nigrum occasibus intrat
Oceanum et si quos incerto litore Syrtes
destituunt. ne perge queri casusque priorum
adnumerare tibi: nostro quoque sanguine multum
errauit pietas, nec culpa nepotibus obstat.
tu modo dissimilis rebus mereare secundis
excusare tuos. sed iam temone supino
languet Hyperboreae glacialis portitor Vrsae.
fundite uina focis, seruatoremque parentum
Letoiden uotis iterumque iterumque canamus.
Phoebe parens, seu te Lyciae Pataraea niuosis
exercent dumeta iugis, seu rore pudico
Castaliae flauos amor est tibi mergere crines,
seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama uolentem
ingratis Phrygios umeris subiisse molares,
seu iuuat Aegaeum feriens Latonius umbra
Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:
tela tibi longeque feros lentandus in hostes
arcus et aetherii dono cessere parentis
aeternum florere genas; tu doctus iniquas
Parcarum praenosse manus fatumque quod ultra est
et summo placitura Ioui, quis letifer annus,
bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae;
tu Phryga summittis citharae, tu matris honori
terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;
te uiridis Python Thebanaque mater ouantem
horruit in pharetris, ultrix tibi torua Megaera
ieiunum Phlegyan subter caua saxa iacentem
aeterno premit accubitu dapibusque profanis
instimulat, sed mixta famem fastidia uincunt:
adsis o memor hospitii, Iunoniaque arua
dexter ames, seu te roseum Titana uocari
gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirim
frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
indignata sequi torquentem cornua Mithram.'

---

Statius, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb1.shtml.
