Latin
Lines 1.25-1.70
Statius, Liber Quartus 1.25-70
Not analysed yet
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
quid Polycleteis iussum spirare caminis,
linea quae veterem longe fateatur Apellen,
monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
Haec inter castae genius tutelaque mensae
Amphitryoniades multo mea cepit amore
pectora nec longo satiavit lumina visu:
tantus honos operi finesque inclusa per artos
maiestas. deus ille, deus! seseque videndum
indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
sentirique ingens! et cum mirabilis intra
stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
si visus per membra feres: 'hoc pectore pressus
vastator Nemees; haec exitiale ferebant
robur et Argoos frangebant brachia remos.'
ac spatio tam magna brevi mendacia formae!
quis modus in dextra, quanta experientia docti
artificis curis pariter gestamina mensae
fingere et ingentes animo versare colossos!
tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris
nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,
Lemnius exigua potuisset ludere massa.
nec torva effigies epulisque aliena remissis,
sed qualem parci domus admirata Molorchi
aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
qualis et Oetaeis emissus in astra favillis
nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat:
sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens,
hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris
pocula, at haec clavae meminit manus; aspera sedis
sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum.
Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat
regnator laetis numen venerabile mensis
et comitem occasus secum portabat et ortus,
praestabatque libens modo qua diademata dextra
abstulerat dederatque et magnas verterat urbes.
semper ab hoc animos in crastina bella petebat,
huic acies semper victor narrabat opimas,
sive catenatos Bromio detraxerat Indos,
seu clusam magna Babylona refregerat hasta,
seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam
obruerat bello; magnoque ex agmine laudum
fertur Thebanos tantum excusasse triumphos.