# Liber Quartus 1.88-152

Statius, Liber Quartus, Lines 1.88-1.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-quartus-2/1.88

ne me pulvereum gravemque caelo
Tyrrheni sinus obluat profundi
(qualis Cinyphius tacente ripa
Poenos Bagrada serpit inter agros),
sed talis ferar ut nitente cursu
tranquillum mare proximumque possim
puro gurgite provocare Lirim.'
Haec amnis, pariterque se levarat
ingenti plaga marmorata dorso.
huius ianua prosperumque limen
arcus, belligeris ducis tropaeis
et totis Ligurum nitens metallis,
quantus nubila qui coronat imbri.
illic flectitur excitus viator,
illic Appia se dolet relinqui.
tunc velocior acriorque cursus,
tunc ipsos iuvat impetus iugales;
ceu fessis ubi remigum lacertis
primae carbasa ventilatis, aurae.
ergo omnes, age, quae sub axe primo
Romani colitis fidem Parentis,
prono limite commeate gentes,
Eoae citius venite laurus:
nil obstat cupidis, nihil moratur.
qui primo Tiberim reliquit ortu,
primo vespere naviget Lucrinum.
Sed quam fine viae recentis imo,
qua monstrat veteres Apollo Cumas,
albam crinibus infulisque cerno?
visu fallimur, an sacris ab antris
profert Chalcidicas Sibylla laurus?
cedamus; chely, iam repone cantus:
vates sanctior incipit, tacendum est.
en! et colla rotat novisque late
bacchatur spatiis viamque replet.
tunc sic virgineo profatur ore:
'dicebam, veniet (manete campi
atque amnis), veniet favente caelo,
qui foedum nemus et putres harenas
celsis pontibus et via levabit.
en hic est deus, hunc iubet beatis
pro se Iuppiter imperare terris;
quo non dignior has subit habenas
ex quo me duce praescios Averni
Aeneas avide futura quaerens
lucos et penetravit et reliquit.
hic paci bonus, hic timendus armis,
natura melior potentiorque.
hic si flammigeros teneret axes,
largis, India nubibus maderes,
undaret Libye, teperet Haemus.
Salve, dux hominum et parens deorum,
provisum mihi conditumque numen.
nec iam putribus evoluta chartis
sollemni prece Quindecim Virorum
perlustra mea dicta, sed canentem
ipsam comminus, ut mereris, audi.
vidi quam seriem merentis aevi
pronectant tibi candidae sorores:
magnus te manet ordo saeculorum,
natis longior abnepotibusque
annos perpetua geres iuventa
quos fertur placidos adisse Nestor,
quos Tithonia computat senectus
et quantos ego Delium poposci.

---

Statius, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae4.shtml.
