Latin
Lines 1.716-1.762
Statius, Liber Quartus 1.716-762
Not analysed yet
[sic Hyperionios cum lux effrena per orbem
rapta ruit Phaethontis equos, magnumque laborem
discordes gemuere poli, dum pontus et arua
stellarumque ruunt crines, non amnibus undae,
non lucis mansere comae, sed multus ubique
ignis, ubique faces et longa fluminis instar
indiget Aegaeon deceptus imagine ripae.]
una tamen tacitas, sed iussu numinis, undas,
haec quoque, secreta nutrit Langia sub umbra.
nondum illi raptus dederat lacrimabile nomen
Archemorus, nec fama deae; tamen auia seruat
et nemus et fluuium; manet ingens gloria nympham,
cum tristem Hypsipylen ducibus sudatus Achaeis
ludus et atra sacrum recolet trieteris Ophelten.
ergo nec ardentes clipeos uectare nec artos
thoracum nexus (tantum sitis horrida torret)
sufficiunt; non ora modo angustisque perusti
faucibus, interior sed uis quatit: aspera pulsu
corda, gelant uenae et siccis cruor aeger adhaeret
uisceribus; tunc sole putris, tunc puluere tellus
exhalat calidam nubem. non spumeus imber
manat equum: siccis inlidunt ora lupatis,
ora catenatas procul exertantia linguas;
nec legem dominosue pati, sed perfurit aruis
flammatum pecus. huc illuc impellit Adrastus
exploratores, si stagna Licymnia restent,
si quis Amymones superet liquor: omnia caecis
ignibus hausta sedent, nec spes umentis Olympi,
ceu flauam Libyen desertaque pulueris Afri
conlustrent nullaque umbratam nube Syenen.
tandem inter siluas (sic Euhius ipse pararat)
errantes subitam pulchro in maerore tuentur
Hypsipylen; illi quamuis et ad ubera Opheltes
non suus, Inachii proles infausta Lycurgi,
dependet (neglecta comam nec diues amictu),
regales tamen ore notae, nec mersus acerbis
extat honos. tunc haec adeo stupefactus Adrastus:
'diua potens nemorum (nam te uultusque pudorque
mortali de stirpe negant), quae laeta sub isto
igne poli non quaeris aquas, succurre propinquis
gentibus; Arquitenens seu te Latonia casto
de grege transmisit thalamis, seu lapsus ab astris
non humilis fecundat amor (neque enim ipse deorum
arbiter Argolidum thalamis nouus), aspice maesta
agmina. nos ferro meritas excindere Thebas
mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato
summittitque animos et inertia robora carpit.