# Liber Quintus 1.1-29

Statius, Liber Quintus, Lines 1.1-1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-quintus-2/1.1

STATIVS ABASCANTO SVO SALVTEM
Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.
I. EPICEDION IN PRISCILLAM
Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras
aut ebur impressis aurumve animare figuris,
hinc, Priscilla, tuo solacia grata marito
conciperem. namque egregia pietate meretur
ut vel Apelleo vultus signata colore,
Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.
sic auferre rogis umbram conatur, et ingens
certamen cum Morte gerit, curasque fatigat
artificum inque omni te quaerit amare metallo.
sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat.
nos tibi, laudati iuvenis rarissima coniunx,
longa nec obscurum finem latura perenni
temptamus dare iusta lyra, modo dexter Apollo
quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar
annuat: haut alio melius condere sepulcro.
Sera quidem tanto struitur medicina dolori,
altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;
sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo
nigra domus questu, miseram qua accessus ad aurem
coniugis orbati? tunc flere et scindere vestes
et famulos lassare greges et vincere planctus
Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis
caelicolas solamen erat. licet ipse levandos
ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus
afforet atque omnis pariter matertera vatem,
omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:
nil cantus, nil fila deis pallentis Averni
Eumenidumque audita comis mulcere valerent:
tantus in attonito regnabat pectore luctus.

---

Statius, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae5.shtml.
