Latin
Lines 1.191-1.234
Statius, Liber Quintus 1.191-234
Not analysed yet
non tibi certassent iuvenilia fingere corda
Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni,
quique tubas acres lituosque audire volentem
Aeaciden alio frangebat carmine Chiron.
Talia dum celebras, subitam civilis Erinys
Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit
proelia. sacrilegis lucent Capitolia taedis,
et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes.
vix requies flammae necdum rogus ille deorum
siderat, excisis cum tu solacia templis
impiger et multum facibus velocior ipsis
concinis ore pio captivaque fulmina defles.
mirantur Latii proceres ultorque deorum
Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
cum pater exemptum terris ad sidera montem
sustulit et late miseras deiecit in urbes.
Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe
pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
admisere deae; nec enim mihi sidera tantum
aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
qualis eras, Latios quotiens ego carmine patres
mulcerem felixque tui spectator adesses
muneris! heu quali confusus gaudia fletu
vota piosque metus inter laetumque pudorem!
quam tuus ille dies, quam non mihi gloria maior!
talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis
ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
obruit et prensa vovet exspirare corona.
ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes
solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
vix cepisset ager, si per me serta tulisses
Caesarea donata manu! quod subdere robur
illa dies, quantum potuit dempsisse senectae!
nam quod me mixta quercus non pressit oliva
et fugit speratus honos, quam dulce parentis
invida Tarpei caperes! te nostra magistro
Thebais urguebat priscorum exordia vatum;