# Liber Quintus 1.58-87

Statius, Liber Quintus, Lines 1.58-1.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-quintus-2/1.58

quisnam autem gemitus lamentaque nostra rependis?
o nimium felix, nimium crudelis et expers
imperii, Fortuna, tui qui dicere legem
fletibus aut fines audet censere dolendi!
incitat heu! planctus; potius fugientia ripas
flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
delicias doctumque sui convicia Nili
infantem lingua nimium salibusque protervum
dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem
aspexi atque unctum genitali carmine fovi,
poscentemque novas tremulis ululatibus auras
inserui vitae. quid plus tribuere parentes?
quin alios ortus libertatemque sub ipsis
uberibus tibi, parve, dedi; heu! munera nostra
rideres ingratus adhuc. properaverit ille,
sed merito properabat, amor, ne perderet ullum
libertas tam parva diem. nonne horridus ipsos
invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
nonne gemam te, care puer? quo sospite natos
non cupii, primo gemitum qui protinus ortu
implicuit fixitque mihi, cui verba sonosque
monstravi questusque et vulnera caeca resolvens,
reptantemque solo demissus ad oscula dextra
erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes
exsopire genas dulcesque accersere somnos.
cui nomen vox prima meum ludusque tenello
risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.

---

Statius, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae5.shtml.
