# Liber Quintus 1.75-120

Statius, Liber Quintus, Lines 1.75-1.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-quintus-2/1.75

Audita es, venitque gradu Fortuna benigno.
vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
intactamque fidem succinctaque pectora curis
et vigiles sensus et digna evolvere tantas
sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
novit et inspectis ambit latus omne ministris.
nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,
quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque
consilia atque ipsam mentem probat. ille iubatis
molem immensam umeris et vix tractabile pensum
imposuit (nec enim numerosior altera sacra
cura domo), magnum late dimittere in orbem
Romulei mandata ducis, viresque modosque
imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
quid vagus Euphrates, quid ripa binominis Histri,
quid Rheni vexilla ferant: quantum ultimus orbis
cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle;
(omnia nam laetas pila attollentia frondes,
nullaque famosa signatur lancea penna);
praeterea, fidos dominus si dividat enses,
pandere quis centum valeat frenare, maniplos
inter missus eques, quis praecepisse cohorti,
quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
mille etiam praenosse vices, an merserit agros
Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro:
cunctaque si numerem, non plura interprete virga
nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris,
quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras
et picturato pluvium ligat aera gyro,
quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu
Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris
Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno
aspexere die, cum primum ingentibus actis
admotus coniunx! vicisti gaudia ~cene
ipsius, effuso dum pectore prona sacratos
ante pedes avide domini tam magna merentis
volveris. Aonio non sic in vertice gaudet,
quam pater arcani praefecit hiatibus antri
Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi
Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
nec tamen hic mutata quies probitasve secundis
intumuit: tenor idem animo moresque modesti
fortuna crescente manent. fovet anxia curas
coniugis hortaturque simul flectitque labores.

---

Statius, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae5.shtml.
