Latin
Lines 1.1-1.48
Statius, Liber Quintus 1.1-48
Not analysed yet
Pulsa sitis fluuio, populataque gurgitis alueum
agmina linquebant ripas amnemque minorem;
acrior et campum sonipes rapit et pedes arua
implet ouans, rediere uiris animique minaeque
uotaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem
hausissent belli magnasque in proelia mentes.
dispositi in turmas rursus legemque seueri
ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur
instaurare uias. tellus iam puluere primo
crescit, et armorum transmittunt fulgura siluae.
qualia trans pontum Phariis defensa serenis
rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo,
cum fera ponit hiems: illae clangore fugaci,
umbra fretis aruisque, uolant, sonat auius aether.
iam Borean imbresque pati, iam nare solutis
amnibus et nudo iuuat aestiuare sub Haemo.
hic rursus simili procerum uallante corona
dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno
stabat et admoti nixus Polynicis in hastam:
'at tamen, o quaecumque es' ait 'cui gloria tanta,
uenimus innumerae fatum debere cohortes,
quem non ipse deum sator aspernetur honorem,
dic age, quando tuis alacres absistimus undis,
quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris.
dic quis et ille pater. neque enim tibi numina longe,
transierit fortuna licet, maiorque per ora
sanguis, et adflicto spirat reuerentia uultu.'
ingemit, et paulum fletu cunctata modesto
Lemnias orsa refert: 'inmania uulnera, rector,
integrare iubes, Furias et Lemnon et artis
arma inserta toris debellatosque pudendo
ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi
Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!
o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae
hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem
occului. quid longa malis exordia necto?
et uos arma uocant magnique in corde paratus.
hoc memorasse sat est: claro generata Thoante
seruitium Hypsipyle uestri fero capta Lycurgi.'
aduertere animos, maiorque et honora uideri
parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus
ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus:
'immo age, dum primi longe damus agmina uulgi
(nec facilis Nemea latas euoluere uires,
quippe obtenta comis et ineluctabilis umbra),
pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum,
unde hos aduenias regno deiecta labores.'
dulce loqui miseris ueteresque reducere questus.