# Liber Secundus 1.143-188

Statius, Liber Secundus, Lines 1.143-1.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-secundus-2/1.143

torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus;
hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus
turribus e Phrygiis flesset missurus Vlixes.
Septima lux, et iam frigentia lumina torpent,
iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
ille tamen Parcis fragiles urgentibus annos
te vultu moriente videt linguaque cadente
murmurat; in te omnes vacui iam pectoris efflat
reliquias, solum meminit solumque vocantem
exaudit, tibique ora movet, tibi verba relinquit,
et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
gratum est, Fata, tamen quod non mors lenta iacentis
exedit puerile decus, manesque subivit
integer et nullo temeratus corpora damno,
qualis erat.
Quid ego exsequias et prodiga flammis
dona loquor maestoque ardentia funera luxu?
quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit,
quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores
arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
prodigus et totos Melior succendere census,
desertas exosus opes; sed non capit ignis
invidus, atque artae desunt in munera flammae.
Horror habet sensus. qualem te funere summo
atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
extimui! tune ille hilaris comisque videri?
unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
dilectosque premis visus et frigida lambis
oscula? erant illic genitor materque iacentis
maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
quid mirum? plebs cuncta nefas et praevia flerunt
agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
traditur et gemitum formaque aevoque meretur:
talis in Isthmiacos prolatus ab aequore portus
naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;
sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae
rescissum squamis avidus bibit anguis Ophelten.
Pone metus letique minas desiste vereri:
illum nec terno latrabit Cerberus ore,
nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris
terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae
interius steriles ripas et adusta subibit
litora, ne puero dura ascendisse facultas.

---

Statius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae2.shtml.
