Latin
Lines 1.189-1.234
Statius, Liber Secundus 1.189-234
Not analysed yet
Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga
nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum?
noverat effigies generosique ardua Blaesi
ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem
te videt et similes tergentem pectore ceras.
hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
Ausonios inter proceres seriemque Quirini
adgnovit, timide primum vestigia iungit
accessu tacito summosque lacessit amictus,
inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
mox ubi delicias et rari pignus amici
sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
tollit humo magnaque ligat cervice diuque
ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
Elysii, steriles ramos mutasque volucres
porgit et optunso pallentes germine flores.
nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
miscet et alternum pueri partitur amorem.
Hic finis rapto. quin tu iam vulnera sedas
et tollis mersum luctu caput? omnia functa
aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
astraque, nec solidis prodest sua machina terris.
nam populus mortale genus, plebisque caducae
quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
his amor exitio, furor his et saeva cupido,
ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae,
illos implacido letalis Sirius igni,
hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,
ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.
Ast hic quem gemimus, felix hominesque deosque
et dubios casus et caecae lubrica vitae
effugit, immunis fatis. non ille rogavit,
non timuit meruitve mori: nos anxia plebes,
nos miseri; quibus unde dies suprema, quis aevi
exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris,
quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?
sed flectere libens. ades huc emissus ab atro
limine, cui soli cuncta impetrare facultas,
Glaucia! (insontes animas nec portitor arcet,
nec durae comes ille ferae) tu pectora mulce,
tu prohibe manare genas noctesque beatas
dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple
et periisse nega, desolatamque sororem,
qui potes, et miseros perge insinuare parentes.