Latin
Lines 1.41-1.20
Statius, Liber Secundus 1.41-20
Not analysed yet
quid, quod abire domo rursusque in claustra reverti
suetus et a capta iam sponte recedere praeda
insertasque manus laxo dimittere morsu?
occidis, altarum vastator docte ferarum,
non grege Massylo curvaque indagine clausus,
non formidato supra venabula saltu
incitus aut caeco foveae deceptus hiatu,
sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
infelix cavea, et clausas circum undique portas
hoc licuisse nefas placidi tumuere leones.
tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
at non te primo fusum novus obruit ictu
ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
a media iam morte redit, nec protinus omnes
terga dedere minae. sicut sibi conscius alti
vulneris adversum moriens it miles in hostem
attollitque manum et ferro labente minatur,
sic piger ille gradu solitoque exutus honore
firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
magna tamen subiti tecum solacia leti,
victe, feres, quod te maesti populusque patresque,
ceu notus caderes tristi gladiator harena,
ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
inter tot Scythicas Libycasque, e litore Rheni
et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
unius amissi tetigit iactura leonis.
VI. CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE AMISSIONE PVERI DELICATI
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
lugendique modos. miserum est primaeva parenti
pignera surgentesque (nefas!) accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
conclamare tori, maesta et lamenta sororum
et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat
altius in sensus, maioraque vulnera vincit
plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit),
sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,
si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo
ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volenti
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
et volucres habuere rogum cervusque Maronem.