# Liber Secundus 1.50-91

Statius, Liber Secundus, Lines 1.50-1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-secundus-2/1.50

haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros
ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
his favit natura locis, hic victa colenti
cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
mons erat hic ubi plana vides; et lustra fuerunt,
quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,
hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum
formantem rupes expugnantemque secuta
gaudet humus. nunc cerne iugum discentia saxa
intrantesque domos iussumque recedere montem.
iam Methymnaei vatis manus et chelys una
Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras?
si quid Apellei gaudent animasse colores,
si quid adhuc vacua tamen admirabile Pisa
Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
aut Polycleteo iussum est quod vivere caelo,
aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis
expers curarum atque animum virtute quieta
compositus semperque tuus.
Quid mille revolvam
culmina visendique vices? sua cuique voluptas
atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
Nerea diversis servit sua terra fenestris:
haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
aera respirat pelago circumflua Nesis;
inde vagis omen felix Euploea carinis,
quaeque ferit curvos exerta Megalia fluctus;
angitur et domino contra recubante proculque
Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
una tamen cunctis procul eminet una diaetis,
quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
saxa; quot Eoae respergit vena Syenes,
Synnade quot maesta Phrygiae fodere secures
per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
candida purpureo distinguitur area gyro;
hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
quod viret et molles imitatur rupibus herbas;

---

Statius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/silvae2.shtml.
