Latin
Lines 1.92-1.137
Statius, Liber Secundus 1.92-137
Not analysed yet
hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
omnia Chalcidicas turres obversa salutant.
macte animo quod Graia probas, quod Graia frequentas
arva, nec invideant quae te genuere Dicarchi
moenia: nos docto melius potiemur alumno.
Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
palmite maturo rorantia lumina tersit
Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
Dorida montani cupierunt prendere Panes.
Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti
blanda Therapnaei placent vineta Galesi.
hic ubi Pierias exercet Pollius artes,
seu volvit monitus quos dat Gargettius auctor,
seu nostram quatit ille chelyn, seu dissona nectit
carmina, sive minax ultorem stringit iambon:
hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren
advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.
tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur
obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur
ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.
Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,
Troica et Euphratae supra diademata felix,
quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,
non leges, non castra terent; qui pectore magno
spemque metumque domas voto sublimior omni,
exemptus fatis indignantemque refellens
Fortunam; dubio quem non in turbine rerum
deprendet suprema dies, sed abire paratum
ac plenum vita. nos, vilis turba, caducis
deservire bonis semperque optare parati,
spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce
despicis errantes humanaque gaudia rides.
tempus erat cum te geminae suffragia terrae
diriperent, celsusque duas veherere per urbes,
inde Dicarcheis multum venerande colonis
hinc adscite meis, pariterque his largus et illis
ac iuvenile calens plectrique errore superbus.