Latin
Lines 1.134-1.183
Statius, Liber Secundus 1.134-183
Not analysed yet
et iam Mygdoniis elata cubilibus alto
impulerat caelo gelidas Aurora tenebras,
rorantes excussa comas multumque sequenti
sole rubens; illi roseus per nubila seras
aduertit flammas alienumque aethera tardo
Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem
impleat atque ipsi radios uetet esse sorori,
cum senior Talaionides nec longa morati
Dircaeusque gradum pariterque Acheloius heros
corripuere toris. illos post uerbera fessos
exceptamque hiemem cornu perfuderat omni
Somnus; at Inachio tenuis sub pectore regi
tracta quies, dum mente deos inceptaque uersat
hospitia, et quae sint generis ascita repertis
fata mouet. postquam mediis in sedibus aulae
congressi inque uicem dextras iunxere locumque,
quo serere arcanas aptum atque euoluere curas,
insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
'egregii iuuenum, quos non sine numine regnis
inuexit nox atra meis, quibus ipse per imbres
fulminibus mixtos intempestumque Tonantem
has meus usque domos uestigia fecit Apollo,
non equidem obscurum uobis plebique Pelasgae
esse rear, quantis conubia nostra procorum
turba petant studiis; geminae mihi namque, nepotum
laeta fides, aequo pubescunt sidere natae.
quantus honos, quantusque pudor (ne credite patri)
et super hesternas licuit cognoscere mensas.
has tumidi solio et late dominantibus armis
optauere uiri (longum enumerare Pharaeos
Oebaliosque duces) et Achaea per oppida matres
spem generis, nec plura tuus despexerat Oeneus
foedera Pisaeisque socer metuendus habenis.
sed mihi nec Sparta genitos nec ab Elide missos
iungere fas generos: uobis hic sanguis et aulae
cura meae longo promittitur ordine fati.
di bene, quod tales stirpemque animosque uenitis
ut responsa iuuent: hic durae tempore noctis
partus honos, haec illa uenit post uerbera merces.'
audierant, fixosque oculos per mutua paulum
ora tenent, uisique inter sese ordine fandi
cedere. sed cunctis Tydeus audentior actis
incipit: 'o quam te parcum in praeconia famae
mens agitat matura tuae, quantumque ferentem
fortunam uirtute domas! cui cedat Adrastus
imperiis? quis te solio Sicyonis auitae
excitum infrenos componere legibus Argos
nesciat? atque utinam his manibus permittere gentes,
Iuppiter aeque, uelis, quas Doricus adligat undis
Isthmos et alterno quas margine summouet infra.