# Liber Secundus 1.184-229

Statius, Liber Secundus, Lines 1.184-1.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-secundus/1.184

non fugeret diras lux intercisa Mycenas,
saeua nec Eleae gemerent certamina ualles,
~Eumenidesque aliis aliae sub regibus,~ et quae
tu potior, Thebane, queri: nos uero uolentes
expositique animis.' sic interfatus, et alter
subicit: 'anne aliquis soceros accedere tales
abnuat? exulibus quamquam patriaque fugatis
nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit
tristitia, adfixique animo cessere dolores.
nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si
praecipiti conuulsa Noto prospectet amicam
puppis humum. iuuat ingressos felicia regni
omina quod superest fati uitaeque laborum
fortuna transire tua.' nec plura morati
consurgunt, dictis impensius aggerat omne
promissum Inachius pater, auxilioque futurum
et patriis spondet reduces inducere regnis.
ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem
aduenisse duci generos primisque hymenaeis
egregiam Argian nec formae laude secundam
Deipylen tumida iam uirginitate iugari,
gaudia mente parant. socias it Fama per urbes
finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos
Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura,
nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas
insilit: haec totis perfundit moenia pennis
Labdaciumque ducem praemissae consona nocti
territat; hospitia et thalamos et foedera regni
permixtumque genus (quae tanta licentia monstro,
quis furor?) et iam bella canit.
diffuderat Argos
expectata dies: laeto regalia coetu
atria complentur, species est cernere auorum
comminus et uiuis certantia uultibus aera.
tantum ausae perferre manus! pater ipse bicornis
in laeuum prona nixus sedet Inachus urna;
hunc tegit Iasiusque senex placidusque Phoroneus
et bellator Abas indignatusque Tonantem
Acrisius nodoque ferens caput ense Coroebus
toruaque iam Danai facinus meditantis imago;
exin mille duces. foribus cum inmissa superbis
unda fremit uulgi, procerum manus omnis et alto
quis propior de rege gradus stant ordine primi.
interior sacris calet et sonat aula tumultu
femineo; casta matrem cinxere corona
Argolides, pars uirginibus circum undique fusae
foedera conciliant noua solanturque timorem.

---

Statius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb2.shtml.
