# Liber Secundus 1.282-335

Statius, Liber Secundus, Lines 1.282-1.335. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/statius/liber-secundus/1.282

tum uarias pestes raptumque interplicat atro
Tisiphones de crine ducem, et quae pessima ceston
uis probat; haec circum spumis lunaribus unguit
callidus atque hilari perfundit cuncta ueneno.
non hoc Pasithea blandarum prima sororum,
non Decor Idaliusque puer, sed Luctus et Irae
et Dolor et tota pressit Discordia dextra.
prima fides operi, Cadmum comitata iacentem
Harmonia uersis in sibila dira querelis
Illyricos longo sulcauit pectore campos.
improba mox Semele uix dona nocentia collo
induit, et fallax intrauit limina Iuno.
teque etiam, infelix, perhibent, Iocasta, decorum
possedisse nefas; uultus hac laude colebas,
heu quibus, heu, placitura toris! post longior ordo.
tunc donis Argia nitet uilesque sororis
ornatus sacro praeculta superuenit auro.
uiderat hoc coniunx perituri uatis, et aras
ante omnes epulasque trucem secreta coquebat
inuidiam, saeuis detur si quando potiri
cultibus, heu nihil auguriis adiuta propinquis.
quos optat gemitus, quantas cupit impia clades!
digna quidem: sed quid miseri decepta mariti
arma, quid insontes nati meruere furores?
postquam regales epulas et gaudia uulgi
bisseni clausere dies, Ismenius heros
respicere ad Thebas iamque et sua quaerere regna.
quippe animum subit illa dies, qua, sorte benigna
fratris, Echionia steterat priuatus in aula,
respiciens descisse deos trepidoque tumultu
dilapsos comites++nudum latus omne fugamque
fortunae. namque una soror producere tristes
exulis ausa uias; etiam hanc in limine primo
liquerat et magna lacrimas incluserat ira.
tunc quos excedens hilares (quis cultus iniqui
praecipuus ducis) et profugo quos ipse notarat
ingemuisse sibi per noctem ac luce sub omni
digerit; exedere animum dolor iraque demens
et, qua non grauior mortalibus addita curis,
spes, ubi longa uenit. talem sub pectore nubem
consilii uoluens Dircen Cadmique negatas
apparat ire domos. ueluti dux taurus amata
ualle carens, pulsum solito quem gramine uictor
iussit ab erepta longe mugire iuuenca,
cum profugo placuere tori ceruixque recepto
sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus,
bella cupit pastusque et capta armenta reposcit
iam pede, iam cornu melior (pauet ipse reuersum
uictor, et attoniti uix agnouere magistri):
non alias tacita iuuenis Teumesius iras
mente acuit. sed fida uias arcanaque coniunx
senserat; utque toris primo complexa iacebat
aurorae pallore uirum, 'quos, callide, motus
quamue fugam moliris?' ait 'nil transit amantes.

---

Statius, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/statius/theb2.shtml.
